

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 15: Versus 46
Joseph autem,etc.[BEDA.]Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis, etc., usque ad lineo terreno celebrat, sicut corpus Domini in syndone munda sepultum est: sic a papa Sylvestro statutum est.Quod erat excisum.[BEDA.]Dicitur quod monumentum Domini domus rotunda fuit de subjacente rupe excisa tantae altitudinis ut homo rectus consistens vix extenta manu culmen possit attingere. Et habet introitum, etc., usque ad color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permistus.